NOTAE Genitales

NOTAE Genitales
NOTAE Genitales
Amm. Marcellin. ubi de bove Aegyptiorum sacro, l. 22. Est enim Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressis, maximaque omnium corniculantis Lunae specie dextrô latere insignis: ubi alii legunt, maxime omnium: sunt τὰ ἔμφυτα σημεῖα, Suetonio Aug. c. 80. genitivae, Solino c. 35. ingenitae et ingenuae notae, quibus Apin bovem insignem esse oportebat. Cantharum sub lingua, inter easdem recenset Plin. l. 8. c. 46. de eod. bove, Insigne ei in dextero lat ere candicans macula, cornibus Lunae crescere incipientis. Nodus sub lingua, quem cantharum vocant, h. e. scarabaeum. Hîc enim apud Aegyptios Soli sacer, ut et bos Apis, ut unanimi consensu scribunt Auctores, unicô refragante Ammianô, qui Apim Lunae, Mnevim Soli consecratum sciscit; forte propter notam corniculatae Lunae, quam praeferebat: Atqui et scarabaeum, h. e. nodum sub lingua, scarabaeum referentem, qui Solis erat signum, habebat. Lunaribus autem radiis divinitus conceptum credebant, unde corniculatae lunae speciem dextrô latere gestabat. Nempe Lunam masculum Deum, ut plerique omnes in Oriente populi, Aegyptii ducebant, ex quo et bove femina concipi Apim bovem sibi persuadebant, ex masculo mortali et immortali femina nihil gigni posse affirmantes etc. Salmas. ad Solin. p. 438. Inter homines, non pauci Notis ist iusmodi Genitalibus insigniti occurrunt. Quo pertinet, quod de Seleuco habet Iustinus l. 15. c. 4. Admirabilem fecit hunc visum et annulus, qui posterâ die --- in lecto inventus est, et figura anchorae, quae in femore Seleuci nata cum ipso parvulo fuit ---- Originis eius argumentum etiam in posteris mansit: Siquidem filii nepotesque eius, anchoram in femore, velut notam generis naturalem, habuêre. Unde Ausonius de Antiochia, v. 10.
———— ———— illa Seleucum
Nuncupat. Ingenuum, cuius suit anchora signum.
(Qualis inusta solet) generis nota certa, per omnem
Nam subolis seriem nativa cucurrit imago etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • GENITALES Notae — apud Amm. Marcell. l. 22. c. 14. Est einm Apis bos diversis genitalium notarum figuris expressis, maximeque omnium corniculantis lunae specie latere dextero insignis; Graecis sunt τὰ ἔμφυτα σημεῖα, quas ingenitas et ingenuas notas vocat Solin. c …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”